Propst Folkard in Langen kauft für das Kloster einige nahe beim Kloster liegende Grundstücke.
Noverint universi presentem literam inspecturi, quod frater Folkardus prepositus in Langhena una cum consensu sui conventus emit et comparavit a Fossa Ippana et Hesecone[*] marito eius de Longana duo graminata cum dimidio sita circa conventum inna Herringlondiscomp, que quidem predia fideliter persolvit prompta cum pecunia de libero consensu partis utriusque. In[*] presencia dominorum Gayconis curati ibidem et Ennonis quondam curati ibidem, etiam videlicet in Gerkiswere, [*] et presentia Popponis Tyarhisna[*] et magistri Uffeconis carpentarii, [*] civium in Folkardawere. Acta sunt hec in Gerkiswere, in domo dotali, [*] anno Domini Mo CCCo LXXXVo, ipso die Agapiti martyris.