Nummer:gus1186 | Datum:26. April 1435 | Overlevering:Original | Vindplaats:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 1186 |
Testament des Ocko tom Brok.
In nomine Domini. Amen. Noverint universi et singuli presens scriptum inspecturi seu audituri, quod anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo tricesimo quinto, crastina nocte post festum beati Marci ewangeliste hora decima vel quasi coram sacramento, me Hayone concurato, domino Frederico vicario in Norda, honorabilibus nobilibus dominabus Adden et Clara, ac Thyardone Ywekana fidedignis, nobilis vir Ocko domicellus de Broka in lecto sue egritudinis iacens, licet corpore debilis, mentis tamen et racionis compos, exitus anime sue advertens, quoniam humane originis conditio mortem evadere non possit, diligenti igitur sua deliberacione prehabita et facta confessione in Dei reverenciam et honorem animeque sue salutem et remedium testamentum seu ultimam eius voluntatem, que pro lege semper habenda est, modo, via, iure et forma, quibus melius potuit, ordinavit, fecit ac condidit in modum infrascriptum, ne, vocante Domino, ipso de medio sublato, inter suos heredes proximos aut amicos aut alios quoscunque de et super bonis et rebus sibi adeo collatis in morte relinquendis aliqua discencionis materia oriatur. In primo ordinavit et condidit, quod omnia sua debita non soluta et non quitata in registro scripta sive aliis litteris signatis plenarie sine contradictione amicorum suorum persolvantur, et omnia vota per eundem domicellum facta per fideles suos meliori modo, quo poterint, serventur, et omnibus quibus facta est iniuria, que non est pacificata, in quibus domicellus ipse particeps fuit in rebus illicitis, iussu et consilio satisfaciant heredes secundum dictamen virorum bonorum, et inter se et suos adversantes secundum litteras sigillatas, in specialibus litteris sigillatis seu communibus vel communicatis omnis discordie de bellis et aliis malis ex utraque sedata, sopita et terminata debeant esse pacifice in Domino Jhesu terminata et finaliter conclusa, remittens et indulgens ac toto corde omnem iniuriam sibi illatam, et peciit sibi fieri talem iniuriarum remissionem. Die autem beati Vitalis martiris in presencia venerabilium dominorum abbatis in Norda, prioris ac laicorum fratrum Predicatorum ibidem, Hayonis, Wilhelmi curatorum, Ulrici curati in Nesse, Reyneri curati et Egrici vicarii in Erle, Mauricii capitalis et Ette uxoris eius in[*] necnon honorabilium dominarum[*] Hyme Ytzingha, Adden et Clara, aliorumque plurimorum fide dignorum fecit et constituit secundum ius terre et plebicituin, suos proximiores amicos et consanguineos in veros heredes suos, qui sunt et possunt esse, ut prefertur, omnia bona sua preter legata leganda et danda per testamentarios suos electos possidenda. Item elegit, constituit et ordinavit suos manufideles fideicommissarios et executores huiusmodi sui testamenti venerabiles et religiosos patres et dominos abbates in scola Dei[*] et Norda, Ulricum curatum in Nesse, et Hilmarum curatum in Buta-ee[*] et quemlibet eorum in solidum, coniunctim seu divisim, ut ipsi de bonis domicelli in morte relinquendis libere disponent et ordinent, prout ipsis constiterit testatoris fuisse et esse voluntatem, ac alias exinde faciant, prout secundum Deum racione presencia noverint anime sue et parentum suorum melius expedire, conscientias heredum et testamentariorum si hec non fecerint onerando. Deinde postquam idem domicellus testator inunctus fuerat sacra unctione presentibus curatis Hayone prescripto, Tyderico, Wylhelmo, Eylardo necnon Alberto vicariis, aliis multis fidedignis, in primo ratificavit, approbavit articulos prescriptos et ordinavit ac voluit, quod omnia predia per eundem domicellum testatorem et parentes eius iniuste et sine causa legitima occupata, que sunt et pertinent ecclesiis, monasteriis, reliquiis, communitati, seu aliis personis quibuscunque, reddit, petens veniam de iniusta possessione et quitat a se et suis heredibus in perpetuum; et in speciali reassignat domino Reynero curato in Erle suum agrum.
Item legavit ecclesie in Auwerke et conventui in scola Dei hereditates dictas[*] Heppa heert cum attinentiis in Rypis, [*] et ecclesie in Buta-Ee magnam ollam eneam ad campanam prius promissam. Item elegit sepulturam in sepulchro patris sui. Item legavit beato Lyudgero omnia debita sua, que habet de prediis communibus dictis Teen vulgariter reddendo parrochianis suis propria predia et omne ius, quod habet in illis. Item legavit quatuor ecclesiis in Norda, curatis et fratribus ibidem, hereditates, videlicet quadraginta sex predia cum area, quos Siboldus in Redersurn[*] occupat et possidet. Item legavit cuilibet presbitero in Norda, tam secularibus quam spiritualibus, unum Arnensem florenum, abbati kronam et priori tantum, domino Hayoni in extremis suo confessori scutum Francie. Item dedit et legavit pro salute animarum hominum occisorum in Wylda ackeren[*] occasione belli ibidem proh dolor perpetrati ad unam perpetuam missam (priorem)[*] annales redditus exponendos omni anno infra octavam Michaelis in ecclesia parrochiali Norden. Item de ceteris dandis et legandis ecclesiis, eonventibus, presbiteris et usibus pauperum Christi fidelium provident testamentarii et heredes tali modo ut prefertur. Item nobilis ac dilecta sua mater habebit mille florenos Rynenses pro bonis suis amissis, et preamanda ac nobilis uxor sua Clara rehabebit et retinebit omnia bona sua et pecunias secum apportatas et sex stigas klinckarden, [*] quos domicellus Ocko antedictus suscepit personaliter in Dampmone (sic) et retinebit annulum datum pro arra, quando desponsavit eam et donum in valore centum florenorum Arnensium. Item Thyard suus famulus rehabebit pecunias suas, quas concessit domicello et centum Arnenses florenos pro suo fideli servitio. Item assignavit et dedit Gezeke sorori sue dotem validum sicut talibus a nobilibus dari sororibus solet. Item ordinavit et voluit idem domicellus, quod omnibus illis, qui predia ab eo emerunt pecuniis plenarie persolutis vel aliqua alia bona debeant dari littere sigillate, et omnes littere suo sigillo sigillate robore et firmiter perpetua debeant permanere, et habentes litteras sigillatas debiles, dummodo constat de veritate, meliores formentur illis, ne quis fraudem et dolum contra dicta et facta domicelli pretendere valeat et allegare. Item domicellus tenetur fratribus conventus in Ezens quatuordecim florenos Reynaldi et habebunt legata danda per heredes. Item tenetur Hinrico Hinrick decem et octo Arnenses, duodecim florenos leves, decem et septem florenos leves, tunnam cervisie pro dampno, quod sustulit pro domicello, quod computavit domicello nil respondente. Wiptatus capitalis in Stedesdarp habebit sex stigas Arnenses florenos et reddat quatuor monilia ei impignorata. Item Heyno Wythen et Wible filia advocati receperunt ex parte domicelli duodecim monilia, quorum duo sunt beati Lamberti in Auwerck, decem sunt domicelli, septem annulos aureos in valore unius talenti cum dimidio in auro et undecim talenta argenti, ornamenta impignorata pro sex stigis florenorum Arnensium. Voluit insuper et desideravit idem testator, ut hoc suum testamentum nuncupativum seu eius ultima voluntas valeat iure testamenti seu iure codicillorum seu eo iure, quo eius ultima voluntas melius potuerit subsistere atque valere. Et nos abbates et curati antedicti execucionem eiusdem testamenti acceptantes, quantum in nobis est exequi volumus ad effectum. In quorum omnium premissorum testimonium sigilla nostra presentibus anno et die quibus supra duximus appendenda.

x
Archief | NStA |
---|---|
Fonds | Rep. 1 (Große Urkundensammlung) |
Toegangsnummer | R001 |
Inventarisnr. | 1186 |
Jaar | 1435 |
Datumcode | cMarci |
x
Commentaar | Anhängende Siegel 1 bis 3 beschädigt erhalten, 4 verloren. |
---|