Nummer:kla0268 | Datum:1 dec. 1449 | Overlevering:Afschrift | Vindplaats:Kloosterarch., inv.nr. 20, fol. 125r, reg. 268 |
Henricus, bisschop van Munster, bekrachtigt de hierbij getransfigeerde pachtoorkonde van de abdis van Maria van Transaquae.
Henricus dei et apostolice sedis gratiae episcopus Monasteriensis Univer-
sis et singulis praesencia visuris et audituris Salutem in domino et presentibus
fidem indubiam adhibere. Sicut ea quae iniusta et minus provide facta sunt superi-
orum auctoritate in statum debitum revocantur Ita ea quae iuste rite ac provide fiunt
consueverunt superiorum auctoritate munime roborari Et non solum bene actis robur
confirmacionis adicitur Sed rebus et iuribus quae iuste ab aliquibus obtinentur con-
firmantur Ea propter litteras locacionis venerabilis domine Abbatisse sancte Marie Transaquas
nostre monasteriensis dyocesis quibus praesentes litere nostre sunt transfixe pie rite ac provide
confectis ad peticionem prefate Abbatisse auctoritate nostra ordinaria confir-
mamus et approbamus per praesentes Mandantes universis et singulis pen-
sionariis seu reddituariis fructuum quorumcumque debitoribus decime in litteris
locacionis specificate ut Domino Abbati et conventui in Syloe nostre monasteriensis dyocesis
antedicte et eorum successoribus de fructibus et redditibus proventibus et ob-
vencionibus universis decime antedicte satisfaciant et eis satisfacere procurent
temporibus debitis et consuetis Contrarium facientes quos nos sex dierum canonica
monicione premissa in hiis scriptis excommunicans excommunicatos publice nuncietis et rene-
atis Datum sub sigillo nostro maiori officialatus curie nostre monasteriensis minori eidem
eidem (sic) tergotenus impresso quo utimur ad premissa Anno domini Millesimo qua-
dringetesimo (sic) quadragesimo nono crastino Andree apostoli.

x
Archief | Groninger Archieven |
---|---|
Fonds | Kloosterarch. |
Toegangsnummer | 172 |
Inventarisnr. | 20 |
Fol.nr. | fol. 125r |
Regestnr. | 268 |
Olim | Arch. Klooster Selwerd, inv.nr. 1, reg. 104. |
Jaar | 1449 |
Datumcode | cAndree |
x
Aantekeningen | In cartularium ingedeeld onder T IIII, littera secunda. In margine: D (latere aantekening) |
---|---|
Afbeelding 1 | |
Negatief | 106-Q2-57 |
Commentaar | eerste bladzijde |
Afbeelding 2 | |
Negatief | 106-Q2-59 |
Commentaar | tweede bladzijde |