Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oar022 Datum:23 april 1346 Overlevering:Afschrift Vindplaats:Omm. arch., inv.nr. 0004, reg. 022

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Venerabili in Christo patri et domino, domino abbati monasterii in Adwarden. Consules Hamburgenses fidelia
et parata servitia et post huius vite cursum ad gaudia pertingere sempiterna. De tristissima gwerra que inter vestram terram ex una et Hollandiam parte ex altera,
prochdolor, est suborta deo teste sumus plurimum conturbati et si dei sapientie placuisset ne talia contigissent de hoc ex intimis gauderemus. Noverit autem vestra prudentia
quod status nostre civitatis stat in negotiationibus exercendis quas quidem negotiationes quidam de nostris civibus in terra vestra quidam in Hollandia quidam in aliis diversis
mundi partibus exercere lucri gratia sunt consueti. Qua
propter bonitati vestre devotissime supplicamus quatenus gretmannos et judices terre vestre vestris salutaribus monitis informetis quod mercatores nostros terram vestram visitantes benigne recipiant et pertractent alios autem qui soliti sunt cum suis mercibus terminos alios visitare non
inpediant sed permittant eos divertere libere quorsum velint. Nos enim parati sumus et semper fuimus vestratas tamquam nostros proprios cives in omnibus benigniter et fideliter
promovere rogantes ut nobis et nostris similia faciatis. Unde petimus quod nobis super istis praelatores praesentium nostros nuncios benignum ordinetis responsum. Quos
quidem nuncios per vestram commendabilem pietatem petimus amicabiliter promoveri. Ad hec ergo faciatis prout de vestra bonitate confidimus et pro ut debeamus
perpetuis temporibus deservire.
AANTEKENINGEN: n.v.t.
OVERLEVERING: afschrift in vidimus R 23.
AUTHENTICERING: n.v.t.
INVENTARIS: RA GRONINGEN, OMMELANDEN 4 R 22.
RF 1346.05.
UITGAVE: OGD
??
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Omm. arch.
Toegangsnummer 2
Inventarisnr. 0004
Regestnr. 022
Register Feith 1346.005
Jaar 1346
Datumcode QuaMod
x