Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0054 Datum:8 juni 1214 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 54

Gervasius, abl van Prémontré, schrijft aan de abten zijner orde over de kerkboeken in het klooster Bloemhof te Wittewierum.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Gervasius, Dei paciencia Premonstratensis dictus abbas, venerabilibus in Christo fratribus ordinis Premonstratensis abbatibus
universis has litteras inspecturis salutem et sinceram in Domino caritatem. Non facile debet convelli, quod cum labore conficitur,
nec est a filiis mutandum, cui patrum auctoritas suffragatur, quin pocius in sua debet semper integritate persistere, quod constat esse et multa
diligentia comparatum et provida patrum sanctione statutum, sed et propria insuper honestate subnixum. Sane dilectus in Christo Emo, Floridi
Orti provisor, nuper veniens Premonstratum multo sategit studio, multa curavit instantia, ut in ecclesia sua, que adhuc nova est, libri
ecclesiastici haberentur secundum usum omnino et ordinem, quo ipsa ecclesia Premonstratensis utitur, tam in littera quam in cantu. Ordinarium
quoque ad exemplum nostri et institutiones conscripsit et quas in scriptis non invenit expressas. Quia ergo omne totum pulchrius elucessit,
cujus partes a se ipsis non discrepant et membra eo rectius disponuntur, quo suo capiti coherentia conformantur, nos ipsum Emonem, qui ad hoc
sollicicius laboravit, ut ecclesia sua suo toti, hoc est ordini, conveniret et suo capiti, videlicet ecclesie , per identitatem consuetudinum
cohereret, attentius in Domino commendamus, precipientes districtius in virtute Spiritus Sancti et sub pena excommunicationis, quatinus usus
legendi pariter et cantandi, quem ad uniformitatem ordinis conservandum secum tulit a nobis, in ecclesia Floridi Orti perpetuo modis omnibus
habeatur, nec priori abbati nec alicui nostri ordinis professori aliquatenus liceat omnium eorum, que notavit aut scripsit, jota unum vel unum
apicem immutare. Sciturus qui hoc fecerit, se ex ea hora excommunicacionis sententiam incurrisse, qua aliquod predictorum omnium mutare
presumpserit vel de se, nisi mutationem illam in Premonstratensi ecclesia factam esse noverit et receptam. Datum Premonstrati VI Idus Junii,
anno gracie MCC quarto decimo.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 54
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q r ). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 472; Feith en Acker Stratingh, blz. 17.
Jaar 1214
Datumcode 6IduJun
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 54.