Nummer:ogd0116 | Datum:ca. 1250 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 116 |
Aantekening omtrent de inkomsten van het Utrechtse domkapittel te Groningen.
De denariis Groningensis monete.
Sciendum est , quod dominus prepositus habebit villicum in Groninghen , qui preerit illis , qui habent feodum illud , quod lingua eorum losleen
appellant. Et idem villicus recipiet ab eis in Translacione beati Martini LXXX libras illius monete et ibidem de denariis canonicis de Embrico X
libras dabit et preposito vel suo camerario infra XIIII dies in civitate Trajectensi LXV libras solvet et sibi ipsi reliquos pro labore suo
servabit.
De justitia.
Si quis vero illorum in Translacione beati Martini denarios denominatos non solvent, in festo sancti Odgeri , quod est IIII Idus Septembris ,
pro XIX unciis marcam Trajectensis argenti solvet. Et qui eodem die argentum non solverint , villicus nomina eorum in cedula et argentum
receptum infra IX dies post festum sancti Odgeri preposito apportabit , et statim prepositus de illis , qui nec denarios nec argentum solverunt
, vel nuncius ejus domino episcopo querimoniam faciet et episcopus eos vocabit. Si autem ad primam et secundam et terciam vocacionem non
venerint, episcopus eos exconmunicabit. Post exconmunicacionem prepositus feodum illorum , si ei placuerit , aliis dare poterit.
De cellario prepositi.
De supradictis LXV libris prepositus vinum dominis amministrabit. Et si illi denarii non suppetunt, consilio dominorum vel decima
in Palude vel de aliis rebus tantum addet, ut possit de vino servire. '
De denariis in Groninghen , qui pertinent ad cellarium elemosinarum.
De cellario elemosinarum item in Groninghen canonici beati Martini et canonici sancti Bonifacii recipiunt XL libras , de monetariis XX libras et
de justicia XX libras. Et hos denarios in Translacione beati Martini et in festo sancti Odgeri solvent. Et camerarius dominorum aut per se aut
per nuncium suum recipit. Et hos denarios ita dividit: duas partes , id est XXVI libras et VIII uncias , canonici sancti Martini recipiunt ,
terciam partem , id est XIII libras et IIII uncias , canonici sancti Bonifacii recipient .

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 116 |
Olim | Naar het Liber Camerae van den Dom, fol. 8, in het rijksarchief te Utrecht. |
Jaar | 1250 |
Deviatie | 25 |