Nummer:ogd0257 | Datum:6 dec. 1317 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 257 |
De overheden van Groningen en Leeuwarden sluiten een verbond met elkander.
Universis Christi fidelibus presencia visuris et audituris nos . . consules et universitas in Groninge . . aldermannus,
scabini et communitas Luwardie cupimus, esse notum et tenore presencium protestamur, quod pacta et federa pacis
inter nos mutuo observanda perpetuo ordinavimus in hunc modum, quod quilibet bona et res suas illis vendat atque credat, a quibus se sciat sua
debita recepturum; propter hoc enim captivitates et spolia fieri invicem nullatenus permittemus. Item quibuscunque causis emergentibus ab
extraneis hominibus terrarum nobis circumjacentium hinc et inde, occasione tali Luwardenses a nobis Groniensibus non debent aliquatenus
molestari, nec Gronienses a Luwardensibus vice versa. In cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Actum et datum
Groninge anno Domini MCCC decimo septimo in die beati Nicolai confessoris.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 257 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1317, no. 1), hoog 10,5, breed 22 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 88. |
Jaar | 1317 |
Datumcode | Nicola |