Nummer:ogd0564 | Datum:7 mei 1369 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 564 |
De raad van Groningen met de schulte Hinricus de Ponte wijen Fredericus Kote in het bezit van enige erven bij Helpen.
Universis presentia visuris nos, consules in Groninghen, presentibus volumus fore
notum, quod nos cum Hinrico de Ponte, sculteto in Groninghen, duximus
Fredericum Kote in proprietatem et possessionem corporalem prediorum, novem amersate in mensura prediali continentium, perpetue possidendorum,
dicto Frederico a Randulpho Buninch pro quadam pecunie summa, coram nobis obligatorum et in termino a nobis statuto minime persoluta. Hec predia
sita sunt ab ista parte Heltmen fere prope cruces ligneas et juxta viam communem, que est ab occidente, et extendunt se in longitudinem ad
quandam ripam, dictam vulgariter Merikin, que est ab oriente, ac continuantur in parte meridionali et aquilonari prediis Randulfi, orphani
Jacobi Anrepes, que sita sunt in intermedio, sed in una extrema parte continuantur prediis Ludolphi dicti Sconedroch, que sunt a meridie, in
alia vero extremitate prediis prescripti Randulfi Anrepes, que sunt ab aquilone, quod presentibus protestamur. Datum anno Domini MCCCLX nono
feria secunda proxima post festum Walburge virginis .

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 564 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1369, no. 3), hoog 14, breed 18 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 677. |
Jaar | 1369 |
Datumcode | LpWalbur |