Nummer:ogd0690 | Datum:8 april 1381 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 690 |
Mello, pastoor van Garsthuizen, oorkondt, dat Sybernis Walekama heeft verklaard, dat zij ten onrechte het Walekamagoed bezit en dat zij genegen is alles terug te geven, zodra zij daartoe in staat is.
Universis Christi fidelibus presentem litteram visuris seu audituris ego, Mello, curatus ecclesie in Gershusum, cupio
manifestare, quod anno Domini quo scribebatur MCCCLXXX primo proxima secunda feria post Dominicam Palmarum erat
constituta coram me in choro ecclesie nostre Sybernis Walekama et ingemendo et conbeato animo dixit ad me, quod omnia bona Walekamanorum et
castrum, quae ipsa possidet, de jure et coram Deo pertinerent ad Peyam, uxorem Meynkonis Bernama, et quod Eppo pie memorie et ipsa aliquas
litteras false impetraverunt ad illa bona possidenda, ut illis coram omnibus securius possent uti. Et ego dixeram sibi ex quo quodmet bene
scivit, quod essent injusta bona, quod deberet illa reddere. Ad quae ipsa michi respondit, quod, si illa immediate deberet reddere, quod propter
testamentum et mortem sui viri et propter sectam, quam habuerunt, fere deberet et cogeretur mendicare, sed dixit michi in sua consciencia, quod
si Deus ipsam adjuvaret, quod in tantum acquireret de bonis, quod possit se honeste in suis propriis bonis sustentare, quod extunc libenter
velle eidem Peye vel suis heredibus eadem bona predicta reddere et refundere. In cujus rey testimonium sigillum mei Mellonis antedicti ad
petitionem prememorate Sibernis propter diversum periculum evitandum, quod de premissis possit evenire, presentibus est appensum. Datum anno die
quibus supra .

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 690 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1381, no. 4), hoog 12,7, breed 25 cm. |
Jaar | 1381 |
Datumcode | LpPalmar |