Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd1051 Datum:ca. 1400 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1051

Arnoldus abt van het klooster te Dikninge, geeft advies in zake de twist van Groningen met de Bisschop van Utrecht.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Casus est talis. Episcopus Trajectensis habet in sua dyocesi quandam civitatem, vulgariter dictam Groeninghen, in qua civitate ecclesia Trajectensis per substitutos exercuit altam et bassam jurisdictionem, hoc est merum et mixtum imperium a tanto tempore, de cujus contrario non est memoria hominum, sicut et hodie exercet ibidem. Et per consequens dicit se esse dominum et principem tam in temporalibus quam in spiritualibus, et petit se recipi et homagium sen juramentum fidelitatis sibi prestari. Ad probandum , quod sit dominus, producit donaciones imperiales, quarum una est Heynrici secundi, in qua inter cetera sic continetur: comitatum de Trente per hanc imperialem paginam, nostra jussione conscriptam, deinceps habendam damus et concedimus et cetera. Producit aliud privilegium Heynrici regis, in quo sic inter cetera continetur: predium, quale visi fuimus tenere in villa Gruninga nuncupata, in comitatu Thrente situm cum areis, edificiis, mancipiis, agris cultis et incultis, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, viis, inviis, exitibus et reditibus quesitis et inquirendis, cum omni ejusdem strictione, monetis, theloneis, causis agendis et discutiendis, cum omnibus appendiciis et pertinenciis, que ad presens retineri videntur aut quidquid in posterum ibi Deo adjuvante acquiri potuerit, libera manu concedimus et concedendo stabilimus sancte Trajectensi ecclesie et cetera. Ad probandum etiam pacificam possessionem omnium jurium predictorum, que dicta ecclesia etiam pronunc pacifice possidet, producit litteras dicte civitatis Groeninghen, in quibus litteris fatentur rectores dicte civitatis omnia predicta jura in alto et basso dicte ecclesie Trajectensis, a dicto Heynrico collata, sub annua pensione se tenere ab ecclesia et capitulo Trajectensi. Et hoc est notorium, quod ille possidet, cujus nomine possidetur, ut in capitulo: cum venisset, de restitutione spoliatorum , et ibi concordantia. Si ergo dicti rectores nomine ecclesie et capituli Trajectensis possident et exercent predicta jura, ergo et cetera. Probatis igitur dominio et possessione dictorum jurium pro parte ecclesie Trajectensis, dominus episcopus predictus tanquam caput et principalis administrator sue ecclesie petit se corporaliter recipi in dominum et a rectoribus dicte civitatis sibi tanquam domino prestari fidelitatis juramentum ratione temporalium jurium. Ad hoc facit capitulum finale de regulis juris , in antiquis a contrario sensu. Ad confirmationem omnium premissorum dominus Trajectensis producit litteram dicte civitatis noviter sigillatam, in qua rectores dicte civitatis profitentur manifeste se stare et longissime stetisse in manu ecclesie Trajectensis ratione donationis imperialis suprascripte, et instant per eandem litteram apud dictum dominum Trajectensem, ut defendat eos ab omnibus eos invadere volentibus, ne opprimantur ab alio, nec sub potestate alia redigantur. Unde sua professio stat in hiis verbis: Want wi, burghermeestere, rade ende ghemeen stad van Groeninghen, ende die gherichte van Groeninghen staen ende mennich hondert jaere ghestaen hebben van des keysers weghen ende ghifte in hant der kerken van Utrecht, soe hebbe wy ghelooft ende loven vastelike mit desen bryeve voer ons ende onse nacomelinghen onsen lieven ghenedighen heer, heeren Vrederic van Blanckenhem, bisscop tUtrecht, ende sinen naecomelinghen biscopen tUtrecht, dat wy ghenen heer sellen hulden noch ons onderdanich gheven, dat onsen lieven heer van Utrecht en kerken of den ghesticht van Utrecht to hinder of to scaeden comen mach, ende dat wy by onsen olden recht ende heerscap bliven willen alsoe langhe als wy dat keren moghen ende ghedoen connen mit onser machte et cetera. Quid velint ista verba: stamus in manu ecclesie Trajectensis, videatur in capitulo: transmissam de electione super verbo: manus per Joannem Andreae, et ibi patet clare, quod important subjectionem. Ad ista, que dicta sunt de dominio recipiendo et fidelitatis juramento prestando, forte respondebunt adversarii, quod nunquam prius juramentum prestiterunt domino Trajectensi, et sic hoc jus exigendi prescripserunt, cum etiam contra ecclesiam prescribitur spatio XL annorum, ut de prescriptionibus, de quarta .Ad hoc respondeo, quod istud jus est imprescriptible, quia daret occasionem infidelitatis et illud prescribere esset prescribere contra obedientiam et contra visitationem, quod non admittitur, ut in capitulo: cum ex officii, de prescriptionibus, unde ut ibi probatur, et etiam notat ibi Joannes Andreae super verbo: et si alius, quod subditus non potest prescribere contra dominum suum. Et ad istud facit, quod notat Joannes Andreae post Ostiensem in capitulo: legebatur, de majoritate et obedientia in fine, prima glossa, quod habens curam vel sibi similis non posset sine juramento pretextu consuetudinis excusari. Ad hoc allegat de electione, significasti :P: I ; de consuetudine, cum inter vos , unde in capitulo: nimis, de jurejurando probatur a contrario sensu illius littere, quod tenentes temporalia ab aliquo tenentur sibi prestare juramentum. Idem probatur de regulis juris, capitulo finali in antiquis. Et credo, quodsi remitteretur eis expresse et ex pacto, quod tale pactum esset turpe et contra bonos mores, argumento C. de jurando calumpnie, lege II :P: sed quia. Confirmatur etiam istud per generalem statum mundi tam in spiritualibus quam in temporalibus. Videmus enim et jure probatur, quod vasalli jurant militibus, milites ducibus, duces regibus, reges imperatori, imperator pape. Sic etiam fit in spiritualibus gradibus, de quibus omnibus causa brevitatis remitto ad Speculum: de jurejurando, ad finem, et in titulo de feudis :P: II ad finem, ubi et Speculator ponit formas varias, quomodo civitates debent jurare domino suo. Et ipsemet, ut ibi dicit, recepit juramentum fidelitatis a civitate Bononiensi, quando primo venit ad ecclesiam Romanam, que tamen civitas habundat doctoribus utriusque juris, et presumendum est, quod nisi justum fuisset, nunquam tale juramentum prestitisset. Et quamvis dicta civitas nunquam prius prestitit dictum juramentum, hoc fecit voluntas benigna dominorum Trajectensium. Quia tamen dicta civitas domino est suspecta, merito exigendum est juramentum fidelitatis, argumento quod legitur et notatur in capitulo: cum in ecclesiis, de majoritate et obedientia, et capitulo: significasti, de electione. Forte dicent aliqui civium, quod ex errore talia confessi sunt, et volunt revocare et cetera. Respondeo: ymmo meram veritatem confessi sunt, ut supra probatum est per litteras imperiales et per experientiam, quia negare non possunt, quin omnes exercentes ibi mixtum et merum imperium hoc exercuerunt, sicut adhuc exercent, nomine ecclesie Trajectensis. Doceant ergo, in quo erraverunt. Forte erraverunt in jure naturali, quo cavetur, quod subditi tenentur humiliter obedire suo superiori, et an talis error sive ignorancia eos excuset, remitto eos ad notata IIII quaestio I :P: notandum. Forte adhuc dicent, quod dominus Trajectensis promisit eis, quod manerent et manebunt in suis libertatibus et juribus antiquis et cetera. Respondeo: placet quod maneant in omnibus juribus suis antiquis salva sua professione, quam fecerunt ore et sigillo de sua subjectione, alias sua recognitio nichil importaret, cum tamen verba debeant aliquid operari, ut in capitulo: si papa, de privilegiis, libro VI. Unde, sicut expedit jura juribus concordare, ut in capitulo : cum expediat, de electione libro VI , ita etiam expedit verba et privilegia dominorum ad subditos et subditorum ad dominos concordare et sic interpretari, ut res pocius valeat, quam pereat. Ad hoc facit capitulum: cum tu, de testibus cum concordante et capitulum: abbate, de verborum significatione. Servent ergo domino suam professionem de sua subjectione et dominus in reliquis servabit suam promissionem, que tamen est condicionalis, que nullam obligationem inducit ante condicionis eventum, ut notatur de condicionibus appositis, capitulo: verum et ibi concordans. Unde promissio domini Trajectensis est talis in effectu: Et nos, Fredericus episcopus Trajectensis, recognoscimus pro nobis et nostris successoribus, quod nos propter favorem, amicitiam et utilitatem, nobis a civitate exhibitam et Deo dante plus exhibendam, promisimus et tenore presentium firmiter promittimus pro nobis et nostris successoribus, rectoribus et consulibus et nostre civitati de Groeninghen predicte, si aliquis dictam civitatem de Groeninghen sibi subjugare vellet, eam sub alio dominio redigendo, quod civitati nostre predicte subveniemus et fideliter astabimus resistendo pro viribus nostris violentiis sibi inferendis, ipsos in suis libertatibus et juribus hucusque habitis defendendo, omnibus novis adinventionibus et dolis exclusis. Expectent ergo ipsi tempus condicionis et tunc dominus erit eis astrictus ad subveniendum et defendendum et non prius ut Ff. de condictione indebiti, lege: qui heredi :P: ultimo, et lege: qui sub condicione . Item dicunt quod, licet ecclesia Trajectensis habeat ibi jurisdictionem, tamen illam magistri civium receperunt sub annua pensione ad centum annos a capitulo Trajectensi, et illam locationem sive contractum tenetur episcopus servare, cum ipse sciverit et tacuerit, et regula juris dicit: qui tacet consentire videtur. Respondeo et dico illum contractum nullum, tanquam contra formam juris celebratum. Ad hoc XII questio II, sine exceptione , et canon: alienationes , et notatur in capitulo I, de restitutione in integrum in glossa penultima, unde quia ista locatio dicitur esse alienatio perpetua, talis contractus non potuit celebrari nisi cum consensu expresso prelati et capituli ut in juribus superius allegatis et in capitulo I, de hiis que fiunt a prelato, et ibi notat Innocentius et post eum Joannes Andreae, quod ecclesia nil immobile alienat sine episcopi auctoritate, XVII questio IIII, in vendicionibus. Alia nulla est alienatio, C. de prediis minorum, lex: si predium. Ymo hic nec fuit tacitus consensus prelati nec expressus, ymo expressa contradictio domini Florencii episcopi pie memorie et moderni domini episcopi. Probata igitur plene possessione jurisdictionis alte et basse in Groeninghen per ecclesiam Trajectensis et notoria rebellione dicte civitatis, quid aliud restat nisi tales inobedientes armis expugnare, unde in capitulo: olim I, de restitutione spoliatorum, super verbo: duxeritis, in versiculo: sed et quilibet, dicit Innocentius et Hostiensis et recitat Joannes Andreae, quod quilibet prelatus jurisdictionem temporalem habens contra inobedientes subditos licite movet arma, dummodo habeat merum imperium, Ff. de jurisdictione omnium judicum , legibus III et IIII; et est ratio secundum Innocentium, quia in tali casu non proprie dicitur fieri bellum sed pocius justicie vel jurisdictionis execucio, Ff. de rei vendicione, lege: qui restituere , Ff. ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit, lege: si quis missus . Respondeo primo et subdito, quod consuevit dici, quod executio non habet injuriam, Ff. de injuria, lege: injuriarum. Hec ad presens occurrunt, semper salvo judicio melius sapientis. Arnoldus Wilhelmi, abbas in Dickeninghen, minimus decretorum doctor.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 1051
Olim Naar het Diversorium I van Frederik van Blankenheim, fol. 192.
Jaar 1400
Deviatie 20
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 1051.