Nummer:oub0809 | Datum:Neustadt, 5. Okt. 1464 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 701, nr. 809 |
Auf einen, in der eingerückten Urkunde d. d. Neustadt, 5. Oktober 1464 enthaltenen, kaiserlichen Befehl, erhebt Ritter Johann von Schaumberg den Grafen Ulrich zu Norden und Andere in den Ritterstand.
Fredericus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. rex, ac Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole dux, comesque Tirolis etc., nobili Johanni de Schaumberg, militi et consiliario nostro fideli dilecto graciam cesaream et omne bonum. Laudanda virtutum tuarum merita atque fidelitatis, quibus nos et sacrum Romanum imperium amodo revereris obsequia indefessa, celsitudinem nostram alliciunt, ut personam tuam premiis honoremus comodosis et favoribus, quibus te aliis munificum reddere valeas, prosequamur condignis. Tibi igitur Johanni supradicto, ut nobiles Ulricum heuptling, comitem in Norden, et Dowa Ziarda, baronem in Franeka, nostros et imperii sacri fideles dilectos, necnon viginti personas alias ad hoc meritas, armorum milicie ascribere, illos militari baltheo cingere, ipsis milicie insignia conferre, recepto tamen per te ab eis et eorum quolibet de militari observanda norma solito et debito juramento, vice et auctoritate nostris possis et valeas presentis scripti nostri patrocinio, concedimus et largimur, volentes et hoc cesareo statuentes edicto, ut huiusmodi per te milites ascripti cincti et insigniti omnibus et singulis honoribus, privilegiis, preeminenciis, privilegiis et iuribus frui gaudere possint et potiri, quibus ceteri nostri et imperii sacri milites fruuntur, gaudent et pociuntur, possint et debeant, impedimento et contradicione cessantibus quorumcunque. Datum in Nova Civitate, die quinta mensis Octobris, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regnorum nostrorum Romani vicesimo quinto, imperii tercio decimo, Hungarie vero sexto. Ad mandatum domini imperatoris proprium Udalricus episcopus Pataviensis cancellarius.